Glose
Viri fratres et patres.Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumniae occurrit, dicens Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse majestatis et gloriae. Moysen etiam laudat: sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat. Sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos: sic,Viri fratres et patres:lenis sermo et clemens conciliat auditorem, ut commendet actorem. Blande coepit, ut diu audiretur, et qui recusabat contra Deum, et legem loqui, verum Deum praedicat in principio orationis. Legem etiam sic exposuit, ut ejus esset praedicator cujus accusabatur destructor: in processu etiam sermonis errores eorum redarguens, vigorem animi, et quod liber erat a timore inimici perdocuit.Deus gloriae,etc. Memor Stephanus praecepti illius:Diligite inimicos vestros[Luc. 6.], etc., persecutoribus suis salutem nuntiavit.In Mesopotamia.Mesopotamia in capite Syriae constituta ad aquilonem.[RAB.]Mesopotamia et Charram in Chaldaea sunt, de Mesopotamia transmigravit in Charram.